Tus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Tus Dya. lacrmam esse arboris que .g. libanus dicitur quod autem de ara. defertur candidum est quod vero de india subruffum sed utrumque masculus est tertium minutum valde et ruffum de quo mannis maxime fit est ergo optimum thus, quod masculus dicitur subalbidum et rotundum et pingue et naturaliter lene et fragile et quod ad ignem cito accendetur odorem suavem copiose emittens, et ita manna thuris eligenda est alva et munda et frusta minuta habens, Pli. in arabica regione dicta saba thus colligi dicit, cetera ut Dya.

Next entry