Siliaque
From Simon Online
Siliaque xilocerata gre. et ara. carnub quod multi latinorum imitantes carnubiam dicunt et alienbuth secundum Avi. est species eius ut in ca. de carnub. Pli. vero xiliquam etiam vocat omnem vaginam cuiuscumque leguminis de carnubia tamen per excellentiam dicitur, quidam siliquam quasi siglicon grece .i. lignum dulce dici volunt sed non constat.