Puleum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Puleum dicebant antiqui, puleium moderni li. de doc. greca vlicon vel blicon .i. puleium, Dya. eius genera sunt duo, alia masculus dicitur album generans florem, alia femina florem purpureum ferens verum communi nomine pantagathen nominantur, et ab aliquibus bledio quod sunt volantium animalium flores sui temporis pascua et cetera, Plini. ex pulegio femina efficacior, est autem flore purpureo, mas candidum habet et cetera, silvestri ad ea que de domestico dicta est efficacior vis est quod simile est origano minoribus foliis quam sativum et a quibusdam ditamos vocatur gustatum a pecore caprisque balatum concitat unde quidam greci litteras mutantes bleconon vel bliconon vocaverunt, nam tam fervens est utillitas partes ulceret et cetera, Dya. ca. de diptamo dicit quosdam diptamum vocare pulegium agreste.

Next entry