Peonia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Peoniam Dya. hanc herbam multi pentorobon aut cideon dactilicumque vocant et radicem eius peoniam, hastas habet duobus palmis longas cum ramulis folia vero fert masculus similia nuci regali, femina vero folia divisa habet sicut smirnion et in summo sunt sicut carivolas cucurbitarum ex se dimittens folliculos habens velut amigdala in quibus semen est minutum et ruffum simile maligranati: sed in medio sunt .v. aut .vi. grana magna etiam subpurpurea, radix vero masculi grossitudinem digiti habet et est longa duobus palmis alba est et gustu stiptica, femina vero radicem habet divisam sicut balanus in .vii. aut .viii. partes similem affodillo et cetera Pli. peonia nomen auctoris retinet, vocatur a quibusdam pentorobon ab aliis gliciodena, nascitur in opacis montibus caule inter folia digitorum quattour aut quinque ferente in cacumine veluti grecas nuces quattour aut quinque inest his semen copiosum nigrum rubeumque et cetera hec et gliciscidis dicitur ut supra in gli. si pioniam dicis non peccas. Sed Pli. pe.

Next entry