Origanum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Origanum Dya. omnibus est notum, eius species sunt tres, prima appellata eracleotica habens folia in similitudinem ysopi velut scissa umbraculo cum semine in summitate virgarum non frequenti vel denso, altera onitis appellata similis ysopo, sed subalbidior in foliis et semine iugi ac denso in coronarum vice pendentium, tertia a grecis appellata est panace vel asclepias aut conile: ut Nicander posuit, hec virgis est bipalmis tenuibus cum umbraculo simili anteo et floribus albis radice tenui, prima virgam habet declivem super quam virgam semen habet non spissum gustu subamarum et cetera, ita origano greci tria nomina posuerunt ex quibus unum tragoriganum vocaverunt quod maioris efficacie atque virtutis sentitur in romane medicine et cetera, Pli. origanum quod in sapore cunilam emulatur, plura habet genera in medicina othinon vel phrasion appellant origanom non dissimile ysopo, tragoriganum similius est serpillo silvestri, sed eraclion tria habet genera nigrius latioribus foliis glutinosum, alterum exilioribus mollibusque sansuco non dissimile quod aliqui prassion vocare malunt tertium est in hoc medium minus, quam cetera efficax et cetera. Scito quod sermo de origano et pulegio apud Avi. est confusus cum sermone de calamento in ca. de calamento, capitulum vero quod incipit, origanum est ca. de saturegia. Nam in arabico sahater scribitur quod est saturegia: et ipse ibidem dicit quod est potentia hasce quod est thimus sicut etiam dicit, D. de timbra que est saturegia, cetera quoque ca. concordant cum ca. de tibra.

Next entry