Nardus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Nardus Dy. herba est spinosa, unde a grecis nardostachios appellatur, eius genera sunt duo, unum indicum et aliud siriacum, sed non quod in siria invenitur, ideo nomen accepit: sed que mons ubi nascitur pars eius in india porrigitur altera siria spectat sed nardus que inventa fuerit in illa parte montis que siriam respicit levis est et ruffa et multis capillis alligata habens odorem suavem ut ciperum et spicam brevem que missa in ore habet acuitatem cum amaritudine si diutius tenatur in lingua, illa aut que fuerit de part indie gangitis ex fluminis nomine nuncupatur, et est sive virtute generans spicam oblongam et multum spissam et ex una radice multos ramos generans in circuitu et non utiles in odore, hec nascitur in aquoso loco, in cacuie vero eiusdem montis quo aqua non infestatur utilior nascitur odorem late distendens sed folia eius sunt similia cipero et proprie siriace est similis, alia vero appellatur safiriga apud siros spicam habens oblonga et subalbidam et fructicem maiorem cum odore non valde suavi: quam multi infusam in aquam distrahunt ut colore minus albo careat et fallat ementes, et infra, optima est odoratissima colore subruffa gustu subamaro tactu non generavis sed magis densa, nominatur aut spica eo quod spice frumenti similis sit, Pli. fere similia sed de illa que nascitur aperte in die alterum inquit est generans apud gangem nascens damnatur in totum ozaenitidis nomine minus redolens, ara. nardum dicere volentes dicunt neridem quamvis Avi. neridem spicam dicat romanam .i. celticam, dya. etiam celticam spicam nardum vocat .s. in ca. de celtica celtica inquit est spica et cetera, et in fi .c. est et alia nardus .i. celtica montuosa et cetera, ex hoc apparet quod tam celtica quam inda utraque et spica et nardus dicitur, spica vero dicitur .a. sumbel, celticam etiam quidam saliumcam vocant: quod quidem apud dya. satis videtur vel aliqua eius species, grecus nardon dicit.

Next entry