Filix

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Filix alia masculus alia femina que in toto maior est masculo secundum modernos arabice vocatur sarax Dya. de ipsa duo facit capitula, unum quod dipteris incipit, aliud felicteron, sed greca herbaria pteris dicebat. Pli. filicis duo sunt genera nec florem habet nec semen phterigia vocant greci, alii echito cuius ex una radice plures exeunt filices etiam bina cubita excedentes longitudine non graves odore, hanc marem extimant, alterum genus phili pteron greci vocant alii rompheon, alii pterin, est aut singularis atque non fructicosa brevior molliorque densior foliis ad radicem cauliculata folia utrisque lateribus pinata, unde nomen greci imposuere radices utrique longe in obliquum nigre precipue cum inarvere nascitur ubique sed magis frigido solo et cetera et infra in pteriis.

Next entry