Felicteron

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Felicteron grece felix que a pteri vel pteridis vocatur et dipteris apud Dya. nam duo facit ca. unum felicteron, aliud diptere quorum unus est masculus alius femina felicteron Dya. ut ninifion aut epyon dicitur folia epteridi vel dipteri ut alibi habet similia et multos capriolos et longos habet, radices sunt illi late et longe et ruffe et subnigre et cetera sed apud Sera. sarcos vel sarax Dyas. est planta que nascitur in montibus et locis petrosis et non habet stipitem nec florem nec fructum, habet folia que extendunt sicut ala et habet odorem non bonum et radix eius nigra deforis et longa a qua multe oriuntur radices in cuius sapore est stipticitas et cetera, aliud facit ca. Dya. quod incipit dipteris de quo supra apud Avi. vocatur sarax ut infra, sed in libro de doctrina arabica vocatur tazubralbir, grece vero pteris infra in pteris.

Next entry