Faufel

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Faufel ara. dicit Avi. est avellana indica quamvis in ca. de re dicit quod roba immorota ut est in arabico est etiam avellana indica, faufel vero est fructus simillimus nuci muscate nisi que pars prima eius est aliquantulum peracutior et alia est plana ita quod possit stare erectus sicut calculus qui in ludo dicitur pedes, in ceteris intus et extra nuci muscate similis est sine odore et sapore, nascitur inclusus in quadam lanugine simili folliculo serici, multotiens defertur inter alias species maxime cum cinamomo casualiter et ego vidi ipsum in suo folliculo et est stipticus valde equiparatur sandalis in frigiditate.

Next entry