Elacterium (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Elacterium Dya. succus est cucumeris agrestis non foliorum aut radicum: sed fructus tamen qui collectus priusquam in plenam maturitatem veniat inciditur et succus in vase fictili recipitur et supprimitur ut non solum humor sed quicquid carnosum est exprimatur abiecto semine deinde delimpidatur: quod quasi feculentum residet: non levigatur in pastillos redigitur et siccatur et cetera. Alii etiam sunt modi operationis eius quos ipse scripsit et etiam Albuchasis .xxx viii. de preparatione medicinarum.

Next entry