Dora

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Dora vel dorati arabice exponunt quidam quod est mellica quod videtur per Almanso. li. .iii. capitu. de granis qui post ca. de milio et panico scribit sermone de dora, verum apud Sera. ca. de panico exponitur quod est panicum, Ioan. vero Sera. ca. de disinteria loquens de sorbitionibus eis aptis videtur velle quod sit milium. Ista tamen grana satis conveniunt in operationibus, quare pro quocumque accipiatur non est periculum, quando tamen expedit uti magis stipticis mellica aptior est in li. de doctrina arabica cathine est melica.

Next entry