Daucus creticus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Daucus creticus est semen baucie ortensis ut Cassius felix ca. de epaticis, liber de doctrina greca, Dauchion daucus, pastinaca, apud, D. vero daucus ipsa pastinacha est, Dya. daucus quam dicunt creticum folia habet similia feniculo sed minora et tenera et virgam duarum palmarum in qua virga caput est simile coriandro florem album habens in quo semen est quasi pilosum in magnitudine milii minutum et asperum gustu viscidum et odoratum, radix est illi unius digiti grossitudinem habens longa duabus palmis, nascitur locis asperis et solanis. Unum genus dauci est simile apio agresti odoratum viscidum et calidum, sed melior est creticus de quo supra diximus. Et est tertium genus dauci folia similia habens coriandro et florem album: in cuius capitello est semen aneto simile quod semen est oblongum et grave sicut ciminum agreste ceteris omnibus supradictis semibus calidius et cetera. Pli. fere eadem.

Next entry