Darsisagan

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Darsisagan arabice arbor quam D. aspalium vocat quam ignoro. Io. Sera. in .vii. ca. de trifera maiore dicit quod est bederamen, et apud Sera. auctoritate cuiusdam vocatur airach, et est arbor granati silvestris et fructus eius vocatur bel, est arbor spinosa cuius lignum est rubeum vel citrinum, in barbaria vocatur aldhai, ingreditur in trociscis andromachi tyriace maioris cuius loco ponit A. fructum aliembut quod est xillocaracta: ut supra in aliembut et infra in gembut.

Next entry