Ciminum agreste

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ciminum agreste Dya. nascitur multum in calcedonia hispanie, virgam habet longam duobus palmis tenuem in qua folia nascuntur .iiii. aut .v. tenuissima et divisa sicut gignidium .i. fumus terre ut apud Sera. in qua virga capitella sunt .v. rotunda et mollia in quibus semen est quod si gustui applicueris viscidior est nostro, nascitur locis humectis, Pli. eadem sed ultra quod est preterine, et infra, est inquit cimino simile quod greci ami vocant et cetera, ut supra in ami.


See also: [[1]] s.v. ciminum

Next entry