Chamedryos

From Simon Online
Revision as of 00:48, 27 January 2011 by WikiSysop (Talk | contribs) (Created page with "Chamedryos est dictu infima quercus humilis vel terrena, nam drya grece quercus: eo quod folia eius similia sunt foliis quercus, latini querculam minorem dicere possunt. Dya. cam...")

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Chamedryos est dictu infima quercus humilis vel terrena, nam drya grece quercus: eo quod folia eius similia sunt foliis quercus, latini querculam minorem dicere possunt. Dya. cameropa aut camedris, nascitur in locis saxosis et asperis, frutex est illi bipalmis cum foliis minutis mente similibus vel drio .i. quercui et amaris florem habet purpureum et minutum et cetera. Pli. camedris herba est que latine trizaga dicitur, aliqui camacropem, alii teucriam appellavere, folia habet magnitudine mente colore et divisura quercus flore pene purpureo aliqui serratam dicunt: et ab ea serram inventam esse.