Caulis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Caulis a greco caulos quod est hasta hastile virga et virilis .s. veretrum, unde caulis est tyrsus cuiuslibet plante, et sic habetur a Pli. per totum librum suum, quod aut dicitur caulis quasi coalescens ethimologia potius est: hoc aut nomen est appropriatum brasice: eo quod caule .s. tyrso magis coalescat. Pau. ca. de ulceribus virge. Si vero secundum caulon interius pudendi ulcus fiat et cetera .i. secundum virgam virilem. Cornelius celsus vero colis scripsit, per .k. tamen melius scribitur ut grecus.

Next entry