Cameleonta

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Cameleonta alia nigra alia alba Dya. cameleonta nigra quam multi yfon aut yxion aut ozimon dixerunt folia habet collimo similia sed tenuiora et ruffa, virga est ei digiti unius mensura grossa et unius cubiti longa et obruffa florem habet spinosum similem iacintho et varium, radix est illi grossa et nigra et spissa et divisa et subruffa gustu mordaci et laratice nascitur locis siccis et montuosis et maritimis et cetera, et infra, dicitur aut cameleon pro varietate florum eius: que aut virides aut albos aut iacintho similes aut ruffos pro varietate locorum profert et cetera. Cameleonta alba qua maxime multi yxion dixerunt, mulieres radice eius pro mastice folia circa radicem suam in terra similia habet silino aut scolimo aspera et acuta et fortiora, virga est ei in medio velut hasta spinosa similis echino marino .i. eritio aut cardo cum flore purpureo denso et minuto sicut capilli, semen est ei simile gnico .i. cartamo radicem habet in terra pingui albam et crossam et teneram odoris gravis et aromatis gustu dulcem bibita et cetera, apud Sera. ultra hoc habentur quod circa radicem eius invenitur viscositas qua utuntur mulieres pro mastice, et quod folia eius sunt spinosa et acutarum suavitatum magis quam folia nigre: et quod non habet virgam in medio eius, nascitur spina similis eritio marino aut cardo: et quod in terra magnas radices habet tenues. Pli. cameleon aliqui ixion vocant duo genera eius candidior asperiora habet folia serpit in terra echini modo spinas erigens radice dulci odore gravissimo quibusdam locis viscum gignit album sub foliis maxime circa canis ortum quod thura nasci dicuntur et cetera, et infra ex nigris aliqui marem dixerunt cui flos purpureus esset et feminam cui violaceus est et cetera, ut Dya.

Next entry