Camelea

From Simon Online
Revision as of 14:50, 5 April 2012 by Cleanthes (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Camelea grece quasi infima oliva dicta eo quod folia habet similia foliis olive, hec est quidicitur arabice mezerion et seme eius est cocognidiuze quod patet per concordiam Dya. ca. de camela cum Sera. et A. ca. de manzereon Dya. camelea aut cocognidion hastas habet super terrspansas duobus palmis longas, frutex ipsius sarmentosa est, folia habet olive similia sed tenuiora et spissora gustu mordacia et gulam exasperantia et cetera, eadem verba sunt apud Sera. ca. de mezerion Alex. ca. de ydropisi, camelea inquit de qua cocognidion legitur .i. colligitur et cetera, liber antiquus de simplici medicina camelea sive tribiscon quasi olea terrestris et cetera, liber de doctrina greca idem camelea tribiscus et cetera, est de speciebus lacticiniorum non tamen titimalorum descriptorum a Dya. multum autem lac habet: ut patet per Avi. quidam alipiados hanc vocaverunt.

Next entry