Calamus agrestis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Calamus agrestis apud Dya. est species graminis sicut patet per Sera. capitulo de gramine, et etiam nomen sonat, nam agrestis grece est gramen et secundum Dya. venenosa planta animalibus maxime quod nascitur in egypto, Dya. hastas habet multas, folia sunt illi edere similia et flos albus et odoratus, semen habet minutum et bonum, radices .v. aut .vi. albas et longas et dulces grossitudinem digiti unius habentes Stephanus calamus agrestis est calamus hoholfe.

Next entry