Calamitis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Calamitis D. calamitem quam multi pulegium agreste dicunt et ipsa montuosa est. Eius species tres sunt, est .n. silvestris cum foliis ozimo similibus atque subalbidis et ramis geniculatis et angulosis cum flore purpureo. Alterius folia odore pulegio similia sunt et forma tamen maior, hec secunda species appellatur agreste pulegium quam specialiter latini nepitam vocant. Tertia species est similis ediosimo agresti .i. mente cum foliis oblongis cum virga et rami maiores sunt sed virtutes inferiores et cetera. Sciendum est quod in .ii. canonis A. in ca. de calamento confunditur sermo de calamento pulegio mentastro et origano. Capitulum vero de origano quod apud eundem exponitur non est de origano: sed de saturegia, nam et ara. scribitur sahater quod est saturegia. De pulegio vero numquam apud eum capitu. invenies. Hec omnia patebunt scrutanti diligenter verba Dya. et Sera. cum verbis Avi. In omnibus istis plantis errant arabes. Stephanus calamenta est fatuenegum fluviale pro faudhenigi scripsit quod est pulegium.

Next entry