Bulbus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Bulbus secundum D. duas habet species differentes colore, dicit quod rubeus est bonus stomaco et amarior est melior, ambe species comestibiles, et A. dicit quod est cepe parvum quod comeditur. Item D. ca. de canna ubi dicit quod radix eius cum bulbo extrahit infixa corpori A. dicit cum cepe silvestri quare bulbus videtur cepe silvestre. Item Ioan. Sera. ca. de augentibus in coitu dicit quod est cepe campestre. Tandem Avicen. suo capitu. conatur ipsum notificare: et non videtur plene scivisse quod sit Pli. inquit genera greci hoc facere bulvinensentanion pytion accoogina egylippas his erichion et cetera. Et ex libro Albauy buberigi inquit habet cepas parvas similes cepis croci folia similia foliis porrorum flores similes floribus viole et cetera, nec per hec nomina scio quod sit proprio nomine bulbus. Apud Pli. vero sepe vocatur bulbus omnis radix rotunda similis cepe.


See also: [[1]] s.v. bulbus

Next entry