Betonica

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Betonica aliquando vetonica .g. dicitur cestron quod nomen arabes corrumpentes dicunt castram D. cestron quod appellatur psyceotriphon, que in frigidis locis nascitur, hanc romani vetonicam vocant, herba est astam habens tenuem longam unius cubiti et quadram, folia longa et tenuia similia drio, obrotunda et divisa odorata et maiora ad radicem folia infinita, semen eius ut spica habentur simile timbere folia eius collecta siccantur que usui necessaria sunt tenues habet radices sicut eleborum et cetera. Steph. in synonimis. Betoni quidem species bestanaberasi et est species hemast nescio quid dicat si voluit dicere hermaze quam vocant acetosam non bene dixit infra in vetonica, butanicus sub nomine hoc betonica ca. proprium facit.

Next entry