Balanus (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Balanus repsico D. est semen arboris similis mirice et est fructus sicut nucis habentis intus medullam que exprimitur et egreditur humiditas que ingreditur in nobilibus confectionibus pro oleo, nascitur in egypto in ethiopa et in iudea et palestina et cetera, et est granum ben a quo exprimitur oleum dictum muscellinum de quo D. proprius facit ca. et vocat oleum balaninum, hoc granum est album triangulatam simile cartamo sed maius nec ita oblongum quo multi usi sunt pro pipere albo sic ipsum esse credentes. Ste. balano miris qui est ebelbam .i. grana ban .i. ben. Cornelius celsus glandis quam balanon yrepsich greci vocant et cetera.

Next entry