Arz

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Arz arabice apud Avi. est rizi, et in Sera. etiam verum in ca. de pino dicit quod masculus ex pino dicitur arz, et hoc affirmat auctoritate Haboanife verum in libro de doctrina ara. exponitur quod arz est cedrus arbor et rizi vocatur ibi reum, puto tamen arz esse quamdam speciem abietis, cuius lignum subruffum dictam nostro ydiomate arzex in antiquis tamen synonimis invenio quod arz est cypressus. Ste. arzum rizi vocavit, non est mirum si plura uno eodemque nomine vocentur apud peregrinas linguas cum idem apud nos inveniatur.

Next entry