Apium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Apium, Macer. Est apium dictum quod apex hanc fere solebat. Victoris veterum fieret dum more triumphus, ara. dicitur karas, sed grece selino. Cuius duo sunt genera domesticum .s. quod est notum, et agreste. Sed agrestis quinque sunt species ydroselinon .i. aquaticum apium, yposelinum quod et macedonicum dicitur, vel ut latini olixatrum secundum Dya. tertia orio selinum et est dictum montanum, quarta et petroselinum dictum a petra, vel petrosum, quinta smirion de qua Dya. proprium facit capitula, sed a Serap. inter species apii ponitur. Item cerefolium ab Ysaac in dyetis particularibus inter species apii ponitur. De his omnibus in proprius locis interum invenies. Pli. apium inquit commune distinguitur sexu. Nam Crispus fespus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris et grosso caule sapore acri et fervido. Dyonisius marem nigriorem brevioris radicis vermiculos gignentem et cetera, infra est et oliaxtrum quod hipose linum vocant, et infra, quartum genus ex eodem faciunt aliqui oreoselium alio frutice recto semine cimino simile, et infra, et est orioselinum, et infra, et alio genere petroselinon quidam appellant in saxis natum, et infra addiderunt quidam oposelinum differens brevitate caule sativo radicis colore ruffo et cetera. Item idem supra de sponte nascentibus plantis. Id.n. inquit quod sponte in humidis nascitur helioselinum uno folio nec yrsutum rursus in siccis yposelinum pluribus foliis similis helioselino tertium est oreoselinum cicute foliis, radice tenui semine aneti minutiore tamen et cetera.

Next entry