Anchusa

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Anchusa grece est planta quam Avi. vocat lactucam asini et abugilise hearfelus et simar de quibus omnibus singularia facit in ca. ut supra in abugilisse: quod satis patet per concordiam Dy. et A. in his capitulo Dya. anchuse duo sunt genera quarum una folia habet lactuce similia sed acuta et aspera et nigra et spinosa, radix est ei digiti habens grossitudinem et coloris sanguinei in estate inficiens digitos, nascitur locis cultis folia habens in giro super terram sparsa. Alia ancusa quam multi albucidion vocant supradicta parvior est: que folia minora habet et asperiora a superiore virgas similes supradictis sed tenues super aquas florem purpureum, aut feniceum profert, radices ruffas habet et oblongas, nascitur in locis arenosis, et infra, est inquit alterum genus anchuse similis supradicte, sed minus semen, habet quod habet colorem feniceum et cetera. G. in .vi. de simplici medicina quattuor eius ponit species, una vocatur ibi simar, alia locasus, tertia abugelabus quartam dicit carere nomine, et omnia ista nomina sunt greco corrupta. Vide quod Avi. voluit dicere albucidon, et dixit abugilisse, primam quidam vocant sanguinariam, Pau. capitulo de dissinteria encusis vocat, succus inquit encusis spinosum et latum et nigrum habentis folium quam cirospeleton vocant et cetera. Hec etiam planta reperitur in confectione antiqua dicta chlimax hermaica. Item alhani lactuca asini que grece vocatur anchusa.

Next entry