Anagallis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Anagallis apud A. et Dya. eodem nomine et similia capitula inveniuntur. Dya. anagalis quam multi cycorium dicunt falso supple, species sunt due, una que florem iacintinum profert que et femina est, et in Serapi. celestis coloris: Alia que florem dactili colorem habentem profert, que et masculus est apud Serap. rubeum. Ambarum vero fructices sunt minores et super terram spanse quadratas habentes virgas et tyrsum cum radice tenui, semen habentes de super obrotundum. In Serap. simile coriandro habet folia subtilia et parva, et obrotunda et cetera, et hoc dicitur morsus galline et ypia, et morgellina quod est nomen gallicum vulgare. Plini. anacallam aliqui accaron vocant duo eius genera, masculus flore feminiceo, femina ceruleo non altiores palma fructice tenero, foliis pusillis rotundis in terra iacentibus, nascitur in ortis et aquosis locis, prior floret cerula et cetera. Step. hanc putavit auriculam muris et in secundo practice. Sed alia est ut patebit infra.

Next entry