Agnus castus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Agnus castus arbustum similia salicibus folia habens D. agnus sive aligos, agnus dicitur propter castitatem greco nomine et cetera. Cum dicitur agnus castus non est nisi expositio greci vocabuli, nam greci castum agnos dicunt, sic dicitur propter virtutem quam habet ad libidinem arcendam D. agnus aligo dicitur propter suavitatem, et est frutex arboris, nascitur circa flumina vel in campis aquosis longas nutriens virgas que difficillime franguntur, folia olivis maiora atque molliora habet, eius species sunt due, altera est cum flore purpureo, et altera cum albo, semen quoque habens tamquam piper et cetera. Pli. est vitex non multum a salice distans foliorum aspectu, nisi quod odore gravius est. Sed greci licon vocant. Alii agnon duo eius sunt genera maior in arborem salicis modo assurgit, minor ramosa foliis candidioribus lanuginosis, prima florem mittit cum purpureo candorem habente que candida vocatur, nigraque tamen purpureum, nascitur in palustribus campis et cetera, que de agno ab aliis scribuntur infra in vitex ex Pli. Quod aut apud D. habetur quod .z.i. ex semine bibita venerem stimulat falsus textus est ut apparet per Sera. ex verbo D. ubi habetur debilitat virtutem spermatis, similiter et in principio capituli dicit agnus inquit dicitur propter castitatem greco nomine, siquidem subtracta veneris potentia veneream tollit. Idem etiam semen eius potui datum operatur et cetera.

Next entry