Agalugim

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Agalugim exponit A. quod est lignum indum, aut arabicum, deinde dicit idem quod de ligno aloe scribitur a Sera. auctoritate D. Reperitur namque illud capitulum in libro D. ignorans quid esset, et scribit suo libro, scripsitque et aliud capitulum de ligno aloe quod incipit xiloaloes Sera. vero quid esse scivit exponitque quod erat lignum aloes Ste. in synonimis agalosia est xiloaloes ab india veniens. Item alhany agalugi est de speciebus ligni aloes. In antiqua tamen translatione D. aloa scriptum invenitur.

Next entry