Afodillus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Afodillus qui et albutium dicitur, vulgariter dicitur a quibusdam porago ob similitudinem foliorum. Quidam centum capita vocaverunt sed alia planta est ut infra in ce. Plini. Theofrastus et Pitagoras alitericon vocavere, radicem vero sphodilion. Homerus mentionem facit, radix eius napis modicis similis est neque alia numerosior .lxxx. simul acervatis saepe bulbis, caulis eius cubitalis et saepe duorum cubitorum foliis porri silvestris similis antericon vocant radicem vero bulbo sphodrilon et cetera. D. herba est omnibus nota, folia habet sicut porrum virgam lenem quam multi albutium dicunt supra quam virgam semen habet nigrum quod semen antericon dicunt, radices habet oblongas et rotundas balano similes.

Next entry