Adrimia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Adrimia A. de hac medicina facit proprium capitulum quid sit ignoro, videtur tamen convenire in aliquibus virtutibus cum ciclamine. Nam adducit D. in testimonium in ea dicens. Item Dya. cum mulier tangit montanum et sibi supponit ilico abortum facit. Et Dya. de ciclamine inquit, dicitur quod si super radices eius mulier pregnans transierit abortum facit, intelligo parere de ciclamine et arthanita infra dicetur.

Next entry