Lapatium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Lapatium apud Dya. idem est quod apud Avic. acetosa, si legantur utraque ca. similis apparebit quod ita est, Dya. lapatii .iiii. sunt genera, unum quod manducatur, aliud quod oxilapatium dicitur, locis humidis nascitur et duris in sumitate folia acuta et dura sunt, verum melius est quod in ortis nascitur, tertium vero est agreste et minus bonum simile plantagini super terram spansum et molle, quartum genus est quod multi zadam dicunt folia lapatii agrestis habens et virgellam minorem semen ei acutum et ruffum et viscidum super virgam habens semen et cetera, apud Sera. ex verbo Dyas. de hoc quarto genere dicit quod est acetosi saporis, et ex verbo Ga. quod quoddam ex eo est insipidum: et quoddam acetosi saporis, apud nos vocatur acetosa proprie quedam species lapatii que maxime in nemoribus invenitur, differt ab aliis speciebus lapatii solum quod foliorum inferiora quibus virgis adherent duas barbulas utrinque habent sicut iarus: et quod acetosi saporis est valde, Pli. est silvestre lapatium quod alii oxilidem appellant proximum sativo foliis acutis colore bete candide radice minima, nostri vero rumicem alii lapatium cantarinum vocant, est et aliud genus fere oxilapaton vocant sativo idem similis et acutiora folia ab rubriora non nisi in palustribus nascens, sunt qui ydrolapatum tradunt in aqua natum, est et aliud ypolapaton maius sativo candidiusque ac spissius et cetera, et infra, neque obmittamus bulapaton, radicis tantum altitudine differens et cetera quod supra dicit sativo proximum intelligo oxalidi quod est dictu acetose, est autem aliqua herba acetosa propter quod dictum est proprie acetosam, quod dicit canterinum a canterio dicitur quod iumentum castratum sive sit equus asinus vel mulus, ypolapaton est dictu equinum sicut bulapaton bovinum Avi. ca. de acetosa que est lapatium asserit quod una species eius est acetosi saporis tantum ergo non omnis acetosa, secundum ipsum est acetosa in sapore ut supra de lapatio, Macer herba solet lapati vulgo paratella vocari.

Next entry